- CADUS
- CADUSquô vinum Romani condiderunt. Ita enim Plautus Aulul. Actu 3. sc. 6. v. 34.---- ---- At ego iusserocadum unum vini veteris a me afferrier.Solebat pice diligenter oblini, ac in loco, quo fumus posset pertingere, statui. Marcellus de Medicam. operculô superpositô, et clausô vel gupsatô diligenter de argilla. Iunius Moderatus Columella Rei Rust. l. 1. c. 6. vinum celerius fumô maturescit. Hinc Horat. l. 1.ode 20. v. 2.--- Graecâ quod ego ipse tesiâConditum levi.Idem l. 3. ode 8. v. 9.Hic dies annô redeunte festusCorticem astrictum pice dimovebit,Ampborae fumum bibere institutaeConsule Tullô.Statius l. 4. sylv. 8. v. 39.Albanoque cadum sordentem promere sumô, etc.Picandi sic reponendique vini primus auctor L. Opimius Consul fuit, sub quo generosissimum vinum collectum est, testante Plin. l. 14. .c. 4. Martialis l. 1. Epigr. 27.Testa sed antiqui felix siccatur Opimi,Egerit et nigros massica cella cados.Notabantur autem cadi, inscriptô nomine et auctoris et Consulis elenchô seu pittaciô iis adsigi solito. Petronius Satyr. Statim allatae sunt ampborae vitreae diligenter gypsatae, quarum in cervicibus pittacia erant affixa, cum boc titulo: Falernum Opimianum annorum centum. Horat. l. 1. Sat. 10. v. 22.---- ---- Rbodio quod PitbolentiContigit, at sermo linguâ concinnus utrâqueSuavior, ut Cbio nota si commista Falerni ist, etc.Vide quoque infra, ubi de Signandi ritu, it. voce Vinum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.